Post haec autem manifestavit se Jesus ad mare Tiberiadis. Piscabantur autem discipuli septem nocte quadam, ut haberent cibos. Et cum nihil prendidissent, mane stetit Jesus in littore. Cumque ad praeceptum ejus in dextera navigii rete misissent, impleverunt illud 153 magnis piscibus. Et ait Joannes: Dominus est. Tunc Petrus misit se in mare. Alii navigio venerunt, et invenerunt prunas in littore, et piscem superpositum, et panem juxta positum, et assantes simul de piscibus quos prendiderant, manducaverunt cum Jesu, scientes quia Dominus est. Et fuit haec tertiae diei manifestatio, sed post quot dies ab octava die resurrectionis non est determinatum. Tunc dixit Jesus Petro: Simon Joannis diligis me plus his? Interrogabat Dominus quod sciebat. Sed innuit, ut et corde credamus et ore confiteamur. Et ait Petrus: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Non est sic distinguendum, etiam Domine, ut scilicet dixisset se diligere plus aliis. Hoc enim nesciebat, sed abundant etiam idiomate Hebraeo. Tacens ergo quod ignorabat, respondit quod sciebat. Vel ita, Domine, amo te, et etiam tu scis quia amo te, quasi dicat: Te ipsum testem invoco, quia amo te. Dixit ei Jesus: Pasce agnos meos, quasi dicat: Exhibitio operis sit probatio dilectionis. Cum quaesisset id ipsum secundo, et idem respondisset Petrus, iterum subdidit; Pasce agnos meos. Post tertiam vero responsionem subdidit: Pasce oves meas, quasi dicat: Pasce docendo, pasce operando, pasce moriendo. Tunc dixit ei Jesus: Cum esses junior cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis, significans quia crucifigeretur, nolens secundum sensum carnis. Et addidit: Sequere me, id est sequeris me in genere mortis.